Latin · ~2 min
11.11.1 to 11.11.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.11.1-2
Not analysed yet
"At vestem ac domum desideraturus est exsul." Haec quoque ad usum tantum desiderabit :neque tectum ei deerit neque velamentum ; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum. Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus :non fortunae iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ; plus enim restituendo deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit.