Latin · ~3 min
11.12.1 to 11.12.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.12.1-3
Not analysed yet
Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ; immo nescio an eo laetiores sint, quo animus illorum in pauciora distringitur. Transeamus opes paene inopes, veniamus ad locupletes. Quam multa tempora sunt, quibus pauperibus similes sint ! Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat? Nec tantum condicio illos temporum aut locorum inopia pauperibus exaequat; sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur. Dementes ! hoc quod aliquando concupiscunt, semper timent. O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!