Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.18.9
Not analysed yet
Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.