Latin · ~3 min
11.19.3 to 11.19.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.19.3-4
Not analysed yet
Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogita- veris, confer ; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem. Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.