Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.2.2
Not analysed yet
Dicet aliquis : "Quod hoc genus est consolandi, obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare vix unius patientem ? "Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admovebo ; hoc erit non molli via mederi, sed urere ac secare. Quid consequar ? Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.