Latin · ~2 min
11.7.9 to 11.7.10
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.7.9-10
Not analysed yet
Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et verba quaedam ; nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a patrio descivit. Deductae deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla ; totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus ! Vix denique invenies ullam terram, quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit ; hic concupivit, quod illi fastidio fuit; ille unde expulerat, eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.