Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 1
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.1.6
Not analysed yet
Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.