Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.13.3
Not analysed yet
Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.