Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 16
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.16.3
Not analysed yet
Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor- nelias dabo :primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus : "Numquam," inquit, "non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."