Latin · ~1 min
Book 6, Chapter 17
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.17.1
Not analysed yet
"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere." Quis negat grave esse ? Sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.