Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 20
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.20.2
Not analysed yet
haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ; haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia ; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio ; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit ; haec est, quae nulli non patuit ; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim :habeo quod appellem.