Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 21
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.21.1
Not analysed yet
"Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse—comprende quantum plurimum procedere homini licet :quantum est ? Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit ? Computa urbium saecula ; videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.