Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 22
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.22.7
Not analysed yet
Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit ? Paene non licuit !