Latin · ~2 min
6.23.4 to 6.23.5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.23.4-5
Not analysed yet
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ; eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi in- cremento locus non est, vicinus occasus est. Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum Romae fuisse statura ingentis viri ; sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante dixit ; non poterat enim ad illam aetatem pervenire, quam praeceperat. Ita est :indicium imminentis exitii nimia maturitas est ; adpetit finis ubi in- crementa consumpta sunt.