Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 24
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.24.5
Not analysed yet
Imago dumtaxat fili tui perit et effigies non simillima; ipse quidem aeternus melioris- que nune status est, despoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae vides circumdata nobis, ossa nervos et obductam cutem vultumque et ministras manus et cetera quibus involuti sumus, vincula animorum tenebraeque sunt. Obruitur his, offocatur, inficitur, arcetur a veris et suis in falsa coiectus. Omne illi cum hac gravi carne certamen est, ne abstrahatur et si dat ; nititur illo, unde demissus est. Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.