Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.3.4
Not analysed yet
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ; quae enim, malum, amentia est poenas a se infelici- tatis exigere et mala sua novo augere ! Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ; est enim quaedam et dolendi modestia. Illum ipsum iuvenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis vivus solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.