Latin · ~2 min
6.4.3 to 6.4.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.4.3-4
Not analysed yet
fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae custodem diligentissimam : “Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam—adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus—dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet ; nec id in maioribus modo observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere. Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque re tuus mos est, ne quid committas, quod minus aliterve factum velis.