Latin
6.7.3 to 6.7.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.7.3-4
Not analysed yet
Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in omnibus servant ; apparet non esse naturale quod varium est. Ignis omnes aetates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret ; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare ? quia vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.