Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 1
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.1.1
Not analysed yet
Urbes ac monumenta saxo structa, si vitae nostrae compares, firma sunt ; si redigas ad condicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem revocantis, caduca sunt. Quid enim immortale manus mortales fecerunt ? Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur. Ita est :nihil perpetuum, pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quicquid coepit et desinit.