Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.13.2
Not analysed yet
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit :qualem volet esse, existimet causam meam.