Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.13.4
Not analysed yet
O felicem clementiam tuam. Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes ! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.