Latin · ~2 min
11.16.1 to 11.16.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.16.1-2
Not analysed yet
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit. Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis ! Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitae sedebat mortisque arbiter, M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium ! Tulit hoc tamen tam triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri parentare.