Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.18.2
Not analysed yet
Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum ; hoc enim unum est in rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ; melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.