Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.18.4
Not analysed yet
Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ; sed alio istas vires servet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ; aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.