Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.4.3
Not analysed yet
Non vides, qualem nobis vitam rerum natura promiserit, quae primum nascentium hominum fletum esse voluit ? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit. Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est.