Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 7
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.7.4
Not analysed yet
Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri. Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet ; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus tuis prudentissimis piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.