Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 9
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.9.4
Not analysed yet
An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse ? Cum cogitaveris multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est.