Latin · ~2 min
2.14.3 to 2.14.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.14.3-4
Not analysed yet
"At sapiens colapho percussus quid faciet ? "Quod Cato, cum illi os percussum esset ; non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit ; maiore animo non agnovit quam ignovisset. Non diu in hoc haerebimus ; quis enim nescit nihil ex his, quae creduntur mala aut bona, ita videri sapienti ut omnibus ? Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.