Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.18.1
Not analysed yet
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni- versos ordines; ea referam, quae illum exitio dederunt.