Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.3.3
Not analysed yet
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. "Quid ergo ? Nemo erit qui lacessat, qui temptet ? "Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ; invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur ; ex hac tibi nota sapientem exhibebo.