# stoa009 2.5.5

Seneca the Younger (Dialogues), stoa009, Book 2, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa009/2.5.5

adversus adparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit; unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem iactura movetur alieni ? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt, quia virtute salva sua salva sunt, iniuria sapienti non potest fieri.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa009, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa009/stoa0255.stoa009.perseus-lat2.xml.
