# stoa009 2.5.6-7

Seneca the Younger (Dialogues), stoa009, 2.5.6 to 2.5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa009/2.5.6

Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset : " Nihil," inquit, " omnia mea mecum sunt." Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat. At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat ; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa009, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa009/stoa0255.stoa009.perseus-lat2.xml.
