Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 7
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.7.2
Not analysed yet
Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur ; non est autem fortior nequitia virtute ; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur ; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est; iniuria in sapientem virum non cadit. Illud enim iam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem. "Si iniuste," inquit, "Socrates damnatus est, iniuriam accepit."