Latin · ~1 min
Book 1, Chapter 11
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.11.1
Not analysed yet
"Sed adversus hostes," inquit, "necessaria est ira." Nusquam minus ; ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes. Quid enim est aliud quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat nisi ira infestissima sibi ?