Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 15
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.15.2
Not analysed yet
Quid enim est, cur oderim eum, cui tum maxime prosum, cum illum sibi eripio ? Num quis membra sua tunc odit, cum abscidit ? Non est illa ira, sed misera curatio. Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ; portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus ; nec ira, sed ratio est a sanis inutilia secernere.