Latin · ~3 min
1.16.1 to 1.16.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.16.1-2
Not analysed yet
Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est ; nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem. "Quid ergo ? Non irascar latroni ? Quid ergo ? Non irascar venefico ? "Non ; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne poenae genus remedi loco admoveo. Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter ; obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari; ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est ; in exilium et loca ignota mittens. In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat ; et vincula publica et carcer adhibebitur.