Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 16
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.16.6
Not analysed yet
"Iracundia opus est ad puniendum." Quid ? Tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non vidit, quos non futuros sperat ? Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna ? Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira ; bonus iudex damnat improbanda, non odit. "Quid ergo ?