Latin · ~1 min
Book 1, Chapter 20
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.20.3
Not analysed yet
Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. "At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.