Latin · ~2 min
1.9.3 to 1.9.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.9.3-4
Not analysed yet
Itaque si modum adhiberi sibi patitur, alio nomine appellanda est, desit ira esse, quam effrenatam indomitamque intellego ; si non patitur, perniciosa est nec inter auxilia numeranda ; ita aut ira non est aut inutilis est. Nam si quis poenam exigit non ipsius poenae avidus sed quia oportet, non est adnumerandus iratis. Hic erit utilis miles qui scit parere consilio ; adfectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.