Latin · ~3 min
2.10.2 to 2.10.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.10.2-4
Not analysed yet
Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et infantibus :peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior est excusatio et iustior hominem esse quam puerum. Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ? In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus. Quid tollit iram sapientis ? Turba peccantium. Intellegit quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.