Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 17
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.17.1
Not analysed yet
"Orator," inquit, "iratus aliquando melior est." Immo imitatus iratum ; nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum. "Languidus," inquit, "animus est qui ira caret." Verum est, si nihil habet ira valentius.