Latin
Book 2, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.18.1
Not analysed yet
Quoniam quae de ira quaeruntur tractavimus, accedamus ad remedia eius. Duo autem, ut opinor, sunt :ne incidamus in iram et ne in ira peccemus. Ut in corporum cura alia de tuenda valetudine, alia de restituenda praecepta sunt, ita aliter iram debemus repellere, aliter compescere. Ut vitemus, quaedam ad universam vitam pertinentia praecipientur ; ea in educationem et in sequentia tempora dividentur.