Latin · ~2 min
2.20.3 to 2.20.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.20.3-4
Not analysed yet
Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat. Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones. Extollenda itaque fovendaque talia ingenia et in laetitiam evocanda sunt. Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.