Latin · ~3 min
2.23.2 to 2.23.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.23.2-4
Not analysed yet
Quanto animosius Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit. Dignus fuit qui innocentem haberet, dignus qui faceret ! Hoc eo magis in Alexandro laudo, quia nemo tam obnoxius irae fuit ; quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est. Fecit hoc et C. Caesar ille qui victoria civili clementissime usus est ; cum scrinia deprendisset epistularum ad Cn. Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, combussit. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse ; gratissimum putavit genus veniae nescire quid quisque peccasset.