Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 28
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.28.8
Not analysed yet
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos : "Numquid et ipsi aliquid tale commisimus ? Numquid sic erravimus ? Expeditne nobis ista damnare ? "