Latin · ~4 min
Book 2, Chapter 32
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.32
Not analysed yet
"At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat. M. Catonem ignorans in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : "Non memini," inquit, "me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare. "Nihil," inquis, "illi post tantam petulantiam mali factum est ? "Immo multum boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.