Latin · ~3 min
3.10.1 to 3.10.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.10.1-3
Not analysed yet
Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum. Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere ; morborum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia. Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ; solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ; aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.