# stoa010 3.10.4

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, Book 3, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa010/3.10.4

Prodest morbum suum nosse et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliae movent; hic vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa010/stoa0255.stoa010.perseus-lat2.xml.
