Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 11
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.11.1
Not analysed yet
Non expedit omnia videre, omnia audire. Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus ? Ne fueris curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est;