Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 16
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.16.1
Not analysed yet
Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum iactat, adstringit ; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem. Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.